- VINDASCA vel VINDAUSCA
- VINDASCA, vel VINDAUSCAurbs Episcopalis Galliae Narbonensis, caput olim Mimenorum, nunc castrum Provinciae, in Comitatu Vindascino, (Venaissin) ad amnem la Nasque, in monte positum, 3. leuc. a Carpentoracte, cuius finibus dioecesique inclusum, in Ortum, Aptam Iuliam versus. Venasque vulgo, alias Vendisse. Graecis Massiliensibus Aeria quoque a situ dictum, sedes olim aliquamdiu Episcoporum Carpentorarensium, iam inde a Concilio Epaonensi notorum. Unde Tetradius, qui Concilio 4. Parisino, A. C. 573 regni Chlotarii filiorum 12. habito; et Licerius, qui post annos circiter 70. Synodo Cabillonensi a Chlodoveo convocatae interfuêre, Episcopi ambo Carpentorarenses, Vindauscenses tamen dicuntur, quod Chlotarii maioris filiis nepotibusque regnantibus Vindauscae hi Praesules commorari consuevissent. Est hic Comitatus inter Delphinatum ad Boream, Druentiam ad Meridiem, et Rhodanum ad Occasum, a Ioanna Regina Neapolitana Pontifici conceslus, cui cum Avenione, hodieque patet. Eius caput fuit alias Vindasca, nunc Carpentoracte, Carpentras. Sunt et ibi Vasio Vaison, et Cabellio Cavaillon. Baudrand. Item Insula Lisle, Interaquas Entragues, Caderossa Caderousse, Petra lata Pierre late, aliaque oppida et castella. Fuerat hic Comitatus iam olim a Gregorio IX. Post acre in Albigenses, quorum ingens ibi numerus, bellum, raimundo Comiti Tolosano, ereptus, nec Blancae Reginae Ludovici IX. matris, huiusque ipsius, nec Friderici I. Imperatoris et Sicibae Regis, pro Raimundo rogantium preces, quidquam valuêre. Cum dein ipse Raimundus sua repetere ac per literas nuntiosque instare pergeret, nova tecbuâ, sicut antea Imperator ac Francorum Rex, elusus est. Pinxit enim Pontifex, multos (quorum tamen neminem nominabar) in terram Venascensem ius habere sibi dicere: Imo iam Urbanus II. circa A. C. 1096. inter Ecclesiae Romanae beneficia vel feuda Marchiam Provinciae, aut saltem partem eius, Comitatum mmirum Vindauscensem numerabat: quod inde factum, quia Urbanus tum ab Heurico Imperatore Impugnatus, hunc vicissim excommumcaverat, vindicans sibi, quidquid Imperatoris erat: verba Tunt Hadriau. Valesu, Nont. Gall. In finibus quoque Pedemontii duo loca sunt Venasque et benasco, et Venasca Aragoniae urbs, Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.